audio audioduration (s) 1.2 24 | sentence stringlengths 8 205 |
|---|---|
Arma virumque cano, Troiae qui primus ab oris | |
Italiam, fato profugus, Laviniaque venit | |
litora, multum ille et terris iactatus et alto | |
vi superum saevae memorem Iunonis ob iram; | |
multa quoque et bello passus, dum conderet urbem, | |
inferretque deos Latio, genus unde Latinum, | |
Albanique patres, atque altae moenia Romae. | |
Musa, mihi causas memora, quo numine laeso, | |
quidve dolens, regina deum tot volvere casus | |
insignem pietate virum, tot adire labores | |
impulerit. Tantaene animis caelestibus irae? | |
Urbs antiqua fuit, Tyrii tenuere coloni, | |
Karthago, Italiam contra Tiberinaque longe | |
ostia, dives opum studiisque asperrima belli; | |
quam Iuno fertur terris magis omnibus unam | |
posthabita coluisse Samo; hic illius arma, | |
hic currus fuit; hoc regnum dea gentibus esse, | |
si qua fata sinant, iam tum tenditque fovetque. | |
Progeniem sed enim Troiano a sanguine duci | |
audierat, Tyrias olim quae verteret arces; | |
hinc populum late regem belloque superbum | |
venturum excidio Libyae: sic volvere Parcas. | |
Id metuens, veterisque memor Saturnia belli, | |
prima quod ad Troiam pro caris gesserat Argis-- | |
necdum etiam causae irarum saevique dolores | |
exciderant animo: manet alta mente repostum | |
iudicium Paridis spretaeque iniuria formae, | |
et genus invisum, et rapti Ganymedis honores. | |
His accensa super, iactatos aequore toto | |
Troas, reliquias Danaum atque immitis Achilli, | |
arcebat longe Latio, multosque per annos | |
errabant, acti fatis, maria omnia circum. | |
Tantae molis erat Romanam condere gentem! | |
Vix e conspectu Siculae telluris in altum | |
vela dabant laeti, et spumas salis aere ruebant, | |
cum Iuno, aeternum servans sub pectore volnus, | |
haec secum: 'Mene incepto desistere victam, | |
nec posse Italia Teucrorum avertere regem? | |
Quippe vetor fatis. Pallasne exurere classem | |
Argivom atque ipsos potuit submergere ponto, | |
unius ob noxam et furias Aiacis Oilei? | |
Ipsa, Iovis rapidum iaculata e nubibus ignem, | |
disiecitque rates evertitque aequora ventis, | |
illum expirantem transfixo pectore flammas | |
turbine corripuit scopuloque infixit acuto. | |
Ast ego, quae divom incedo regina, Iovisque | |
et soror et coniunx, una cum gente tot annos | |
bella gero! Et quisquam numen Iunonis adoret | |
praeterea, aut supplex aris imponet honorem?' | |
Talia flammato secum dea corde volutans | |
nimborum in patriam, loca feta furentibus austris, | |
Aeoliam venit. Hic vasto rex Aeolus antro | |
luctantes ventos tempestatesque sonoras | |
imperio premit ac vinclis et carcere frenat. | |
Illi indignantes magno cum murmure montis | |
circum claustra fremunt; celsa sedet Aeolus arce | |
sceptra tenens, mollitque animos et temperat iras. | |
Ni faciat, maria ac terras caelumque profundum | |
quippe ferant rapidi secum verrantque per auras. | |
Sed pater omnipotens speluncis abdidit atris, | |
hoc metuens, molemque et montis insuper altos | |
imposuit, regemque dedit, qui foedere certo | |
et premere et laxas sciret dare iussus habenas. | |
Ad quem tum Iuno supplex his vocibus usa est: | |
'Aeole, namque tibi divom pater atque hominum rex | |
et mulcere dedit fluctus et tollere vento, | |
gens inimica mihi Tyrrhenum navigat aequor, | |
Ilium in Italiam portans victosque Penates: | |
incute vim ventis submersasque obrue puppes, | |
aut age diversos et disiice corpora ponto. | |
Sunt mihi bis septem praestanti corpore nymphae, | |
quarum quae forma pulcherrima Deiopea, | |
conubio iungam stabili propriamque dicabo, | |
omnis ut tecum meritis pro talibus annos | |
exigat, et pulchra faciat te prole parentem.' | |
Aeolus haec contra: 'Tuus, O regina, quid optes | |
explorare labor; mihi iussa capessere fas est. | |
Tu mihi, quodcumque hoc regni, tu sceptra Iovemque | |
concilias, tu das epulis accumbere divom, | |
nimborumque facis tempestatumque potentem.' | |
Haec ubi dicta, cavum conversa cuspide montem | |
impulit in latus: ac venti, velut agmine facto, | |
qua data porta, ruunt et terras turbine perflant. | |
Incubuere mari, totumque a sedibus imis | |
una Eurusque Notusque ruunt creberque procellis | |
Africus, et vastos volvunt ad litora fluctus. | |
Insequitur clamorque virum stridorque rudentum. | |
Eripiunt subito nubes caelumque diemque | |
Teucrorum ex oculis; ponto nox incubat atra. | |
Intonuere poli, et crebris micat ignibus aether, | |
praesentemque viris intentant omnia mortem. | |
Extemplo Aeneae solvuntur frigore membra: | |
ingemit, et duplicis tendens ad sidera palmas | |
talia voce refert: 'O terque quaterque beati, | |
quis ante ora patrum Troiae sub moenibus altis | |
contigit oppetere! O Danaum fortissime gentis | |
Tydide! Mene Iliacis occumbere campis | |
non potuisse, tuaque animam hanc effundere dextra, | |
saevus ubi Aeacidae telo iacet Hector, ubi ingens | |
Sarpedon, ubi tot Simois correpta sub undis |
End of preview. Expand in Data Studio
- Downloads last month
- 6